monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 57

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 57
Nam sicut Unigenitus Dei in coena corpus et sanguinem suum discipulis suis tradidit, ita etiam et nunc in altari carnem suam et sanguinem suum dat fidelibus suis. Quemadmodum homo, cum opus voluntatis suae perfecerit, illud ad utendum hominibus tribuit. Quia ipse Filius Dei praecepta Patris sui peragens, semetipsum pro salute hominum obtulit, et corpus et sanguinem suum ad sanctificationem eorum ad manducandum et ad bibendum dedit, ut etiam in Cantico canticorum sponsus amicis suis loquitur dicens: Comedite, amici mei, bibite et inebriamini, charissimi . Quid hoc? Comedite in fide vos qui per sanctum baptisma ad amicitiam meam venistis, quoniam effusus sanguis Filii mei lapsum Adae vobis abstersit, ruminantes veram medicinam in corpore Unigeniti mei, ut iterata crimina vestra, cum frequenter iniustitiam in operibus vestris operamini, vobis misericorditer abstergantur. Unde etiam bibite in spe ex hac vite quae vos de aeterna poena eduxit; sumentes poculum salutis videlicet, ut fortiter et viriliter in illa gratia credatis qua redempti estis.